Primus euangelici scripsit mysteria regni
Matheus ex teloneo ad caeli lucra vocatus.
Haec canat almus amor, haec dulci voce resultet.
Nascitur in Bethlehem sancta de virgine Christus,
5
Advenere magi caelesti sidere ducti.
Ioseph cum puero Aegyptum migrare iubetur.
Caeduntur pueri regis livore cruenti.
Iesus ab Aegypto Nazareth revocatur in urbem.
Iohannes populos tinguit Iordanis in undis.
10
Suscipit et Christus humilis baptisma Iohannis,
Inde quater denis ieiunans ipse diebus
Temptatus zabuli vincit molimina diri.
Piscantes Petrum, Andream, Iacobum atque Iohannem
Evocat: illi almis parent mox sedule iussis,
15
Retibus abiectis et navi ac patre relictis.
His ille assumptis Galileam circuit omnem,
Ac varios hominum languores curat ubique,
Discipulos mandata docet, dat iura beatis.
Sanguinis effusi vice vitandam admonet iram,
20
Munera grata deo, fraternam reddere pacem,
Moechiam cordis fugiendam pectore casto.
Scandala si generent oculi qui more coluntur,
Sive manus dextrae pulsi procul ire iubentur.
Semper nexa viro, nisi constet adultera, coniunx.
25
Iuramenta vetat, quia sunt periuria iuxta,
Est et non, statuit veraci voce tenendum;
Altera caedenti detur maxilla libenter.
Vt pius almus amor inimicos diligat ipsos,
Vt pietatis opus sine laeva dextera reddat,
30
Vtque placere patri cupiat oratio soli;
Vt mens munda deo ieiunia laeta frequentet,
Nec facie tristi laudem petat illa caducam,
Thesaurum caelo condendum, fur ubi nullus.
Corporis est oculus operis intentio simplex.
35
Haec si pura viget, totos inluminat artus,
Nec tenebrosa fient quae lucis amore geruntur.
Nullum posse aeque dominis servire duobus,
Nec mamonae atque deo divisa mente placere,
Pellendas animo curas et vestis et escae.
40
Si volucres caeli pascit opulentia patris,
Molliaque aureolo depingit lilia flore,
Quando suis umquam natis pia dona negabit?
Quapropter sua cuique satis sit cura diei,
Crastina non crucient, quia sunt incerta caducis.
45
Iustitia est quaerenda dei, reliqua ultro dabuntur.
Occulta alterius damnet se iudice nemo,
Ex oculo fratris festucam educere quaerens,
Ipse prius proprio pellat de lumine tignum.
Ira vetusta trabis, levior festuca notatur,
50
Purget ab ira animum, qui vult pietate mederi,
Nempe odio extinctus nil rectum cernit ocellus,
Ne margaritum calcandum exponere porcis
Quis velit aut sanctum canibus dare dilacerandum.
Mitibus et mundis prosunt mysteria pacis.
55
Postulet alma fides, ut possit sumere dona,
Quaerat amor sitiens, ut mox obtata reportet,
Pulset opus studiumque pium, tum clausa patebunt.
Vitandi sunt falsi exsecrandique prophetae,
Quos sub pelle ovium rabies agit atra luporum,
60
Sacramenta ferunt fidei, sed funere vivunt.
Aedificanda domus verae fundamine petrae,
Dum procul omnis humus fundo purgatur ab imo,
Ac pietate proba Christi mandata geruntur.
Vitandum prorsus fluxae fundamen harenae,
65
Ne leviter positam subitus ruat impetus aedem,
Sic immota imbres, ventos et flumina temnet.
Caligosi imbres errorum nube pluuntur,
Venti alternantes adversa et prospera mundi,
Repit humo ut fluvius carnis lutulenta voluptas.
70
Iesus item mundat descendens monte leprosum.
"Si vis", ille inquit, "potes en mihi ferre medellam".
Ille "volo" ut dixit, fugit illico lurida pestis.
Paralysi fessum puerum quoque centurionis
Et socrum Petri letali febre iacentem
75
Atque alios plures salvat virtute potenti.
Fallacem scribam reprobat, nec prorsus habere,
Quo ponat recline caput sese asserit usquam,
Vulpibus hoc foveam dicens magis esse dolosis.
Ast alium functi neglecto corpore patris
80
Se iubet ipse sequi et morituris mortua linqui.
Imperitat ventis, iussu maris aequora sedat.
Daemonicam humano legionem pectore pellit,
Et maris hanc taetras cum porcis mergit in undas.
Paralysi ereptum mandat sibi ferre grabattum.
85
Matheum vocat et mundi dat spernere lucra,
Ac propriae dignans publicanos iungere mensae,
Aegrotos medico potius testatur egere.
Ieiunii veri commendans mystice cultum,
Discipulis sacri zelantibus ecce Iohannis,
90
Parabolam panni vinique utriumque reponit.
Fessa cruore diu mulier sine lege fluenti
Attactu sacrae vestis purgata recedit,
Redditur et vitae iam funere functa puella.
Mox amissa diu redduntur lumina caecis.
95
Daemonium mutum surdumque expellit Iesus.
Lumen apostolicum populis iubet ire docendis.
Petrus et Andreas, Iacobus simul atque Iohannes,
Bartholomeus, Thomas, Matheus pariterque Philippus,
Alfei Iacobus, Thaddeus, Simon et Scariothes.
100
Hi sunt quos misit verbum reboare salutis,
Curare infirmos et pellere daemones atros.
Et tamen ex ipsis periit, quia prodidit, unus.
Dirigit ad Christum Iohannes carcere clausus,
Increpat ille urbes. quae tot miranda videntes,
105
Duritia immani non penituere dolentes.
Exultans Iesus patris mysteria laudat
Atque suum lene esse iugum clementius infit.
Discipuli spicas solventes sabbata vellunt.
Arentem dextram concesso robore sanat,
110
Daemonio eiecto caecum mutumque resalvat;
Quod Satanas nequeat Satanan expellere monstrat.
Temptanti turbae signum promittit Ionae.
Esse sibi matrem vel fratres sive sorores,
Hos tantum agnoscit, qui patris iussa secuntur.
115
Parabolas plures vario sermone profatur,
Secreta eructans absconsa ab origine mundi,
Vatis et antiqui complens sacro ordine dicta.
Agricolam ponit, triplici qui fruge redundans
Tricenum ex cultis fructum percepit ab agris,
120
Sexagenoque etiam centenum accrescere gaudens.
De lolio mundae segeti quod sparserat hostis,
De grano minimi late crescente sinapis,
De fermento etiam quo vim trahit undique massa,
Discipulis lolii segetisque enigmata solvit.
125
Parabolam subdit thesauri rure latentis
Margaritae etiam preciosa luce micantis,
Et missi in pelagus retis, genus omne natantum
Quod trahit ad litus, ubi fit discretio sollers.
Vasa bonos capiunt, diversos proicit usus.
130
Caeditur Herodis iussu baptista Iohannes,
Et caput in disco scelerata ad gaudia fertur.
Discipuli adveniunt, condunt pia membra sepulcro
Milia quinque virum de panum quinque paratu
Piscibus et geminis Christi virtute replentur.
135
Bis cofinos etiam cumularunt fragmina senos.
Iesus per fluctus graditur, maris aequora calcat,
Mergentem Petrum placida dat sistere dextra.
Gennesar in populis multorum incommoda curat.
De manuum lavacro Pharisaeus murmurat error.
140
Ille docet cordis verum interiusque lavacrum.
Obtinuit natae mulier Chananaea salutem.
Monte Galileae miserorum examina curat,
Quattuor ex septem mox milia panibus implet.
Fermentum, Pharisaee, tuum docet esse cavendum.
145
Clarificat Christum felix confessio Petri,
Accipit et claves regni caelestis ab ipso.
Praecipit ille crucem propriam cuique esse ferendam.
Testatur quosdam duram non cernere mortem,
Donec in proprio Christum fulgescere regno
150
Felici intuitu videant laetique pavescant.
Discipulis in monte tribus se protinus ipse
Caelestis formae vestitum lumine monstrat:
Cui simul Heliam Moysenque assistere cernunt.
Confestim trepidos circumdat lucida nubes,
155
Et vox clara patris testantis ab aethere venit:
"Filius hic meus est, huius praecepta tenete".
His etiam Heliam post haec ex monte revertens
Iam venisse canit, nec hunc tamen esse receptum,
His illi in verbis iustum sensere Iohannem.
160
Mox puerum curat, fugit hunc lunatica pestis,
Vivacemque fidem similem vult esse sinapi.
Solvit caesareum piscis ex ore tributum.
Ad pueri formam humiles iubet esse fideles.
Scandalizantem oculum propria vult sede revelli.
165
Id pedis atque manus etiam discrimine monstrat.
Nec minimos umquam temnendos esse fideles,
Pro quibus angelicae invigilat custodia curae.
Nam saxo oppressus laedens mergetur abysso.
Ignoscendum omni clementi pectore fratri,
170
Vt deus ignoscat nec duris dura rependat.
Coniugii vinclum servandum iure fideli.
Heunuchos laudat, qui caeli regna requirunt,
Diligit innocuos pueros, benedicit eisdem,
Divitibus dure reserari limina vitae.
175
Centiplicem fructum capient, qui cuncta relinquent.
Parabolam profert varie vineta colentum,
Qua docet extremos fieri plerumque priores.
Zebedei natis avidis ad culmen honoris
Ante calix tristis proponitur esse bibendus.
180
Praeteriens dominus geminis dat luminat caecis.
Ducitur ad Iesum pullus cum matre sedendus,
Mercantes templo pellit, patris expiat aulam.
Gaudentes pueri pie Christo osanna resultant.
Frondosam ficum, fructu quia forte carebat,
185
Iussit et extimplo damnata exaruit arbor,
Fructiferos quia Christus amat, sine fructibus odit.
Pontifices rogitant, unde illi tanta potestas;
Sed confusi abeunt testantis voce Iohannis,
Nec verum falsi nec vera audire merentes.
190
Parabolam subdit natorum forte duorum,
Qui patris imperiis diversa sorte resistunt,
Ac scribis praefert meretrices iure superbis.
Tradita ruricolis rursum vineta feruntur,
Qui ad sese missos crudeli morte necarunt,
195
Postremo et domini perimentes impie natum.
Parabola invitans ad regis prandia plures,
Quos quia tempserunt, mox ultio digna secuta est.
Veste carens digna mersatur et ipse tenebris.
Vt divina deo reddantur, regia regi,
200
Quod venturo aevo carnis conubia cessent,
Quod Christus David dominus et filius extet.
In cathedra Moysi legis residere peritos,
Horum dicta sequi, vitari exempla iubentur.
Increpat hos Christus quod perdant quemque lucrantur;
205
Quod iusiurandum violent, quod maxime sanctum est,
Quod culicem excolent, studeant gluttire camelum,
Sectantes minima, temnentes maxima legis;
Quod calicem et cyatum exterius mundare laborent,
Nec labem interius latitantem extergere curent,
210
Cum foris atque intus hominis sit conditor unus.
Ingemit hos similes albatis calce sepulcris,
Quae speciosa foris, orrenda intrinsecus extant:
Saxa nitent oculis, sunt omnia taetra latebris.
Splendida qui sanctis condant monumenta prophetis
215
Nilque ex hoc aliud nisi sanguinis esse probentur
Haeredes vatum, in dominum quia credere nollent.
Hierusalem plangit, templum se linquere dicit,
Omnia et in cineres subito lapsura minatur,
Hisque suos vultus post hac negat esse videndos.
220
Extremos quae signa dies praecurrere constet
Exsequitur, falsos meminit consurgere christos
Et falsos vates, erroribus omnia plena.
Adventus proprii terrorem et tempora pandit,
Decidere stellas, tota astra nigrescere caeli.
225
Exemplis vigilare monet, furemque cavendum.
Lumina virgineis ne sint macentia vasis,
Sed potius pingui semper foveantur olivo.
Sumpta talenta piis usuris crescere mandat.
Iudicii in solio cum sederit ille tremendo,
230
A dextris stare infit oves, hedosque sinistris:
Hos ire in flammas, illos ad pascua vitae.
Pontifices dominum quaerunt occidere Christum.
Vnguento felix mulier perfundit Iesum.
Vt Christum prodat, Iudas dona irrita quaerit.
235
Hunc dominus caenans designat voce gementi:
Corporis ipse sui sanctis mysteria tradit.
Praedicit Petro, quod se ter nocte negaret.
Orat, ut instantis calicis pertranseat hora,
Sed magis ut patris fiat praefixa voluntas.
240
Oscula dat Iudas tradendi signa magistri.
Concilio insano falsos producere testes
In Christum placuit, mendax sibi lingua repugnat.
Damnatus probris inluditur undique Iesus.
Abnegat hunc Petrus, lacrimis mox plangit amaris,
245
Vinctus Pilato perimendus traditur ipse.
Emerunt figuli pretio de sanguinis agrum.
Pilatus populo permittit perdere Christum;
Passio sacra pii completur in ordine Iesu.
Mox elementa tremunt, scindit sua pallia templum.
250
Ille subit mortem, proculcat Tartara victor,
E tumulo surgit, clara virtute refulget,
Discipulis mandata dedit, baptisma sacravit.
Cui laus et virtus, cui gloria summa per aevum
Sit cum patre deo caelesti in sede beato
255
Spiritui sancto consors, et sidera clament:
AMEN.